monumenta.ch > Augustinus > sectio 14

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 62, 14
Et quid dicam, cum levabo manus meas in nomine tuo? quid petam? Eia, fratres, quando levatis manus, quaerite quid petatis; ab Omnipotente enim petitis. Aliquid magnum petite; non qualia petunt qui nondum crediderunt. Videtis qualia dentur et impiis. Petiturus es a Deo tuo pecuniam? Numquid non donat eam et sceleratis qui in illum non credunt? Quid ergo magnum petiturus es quod donat et malis? Sed non tibi displiceat, quia quae donat et malis tam frivola sunt, ut et malis donari digna sint: ne tibi quasi magna videantur quae possunt donari et malis. Dei quidem sunt et omnia dona terrena; sed videte quia quae donat et malis non pro magno habenda sunt. Est aliud quod nobis servat. Cogitemus autem quae donat et malis, et hinc intelligamus quid servet bonis. Quae donat malis videte: donat illis lucem istam; videte quia vident illam boni et mali: pluviam quae descendit super terram; et hinc quanta bona nascuntur! Et malis inde praestatur, et bonis, dicente Evangelio: Qui solem suum oriri facit super bonos et malos; et pluit super iustos et iniustos . Dona ergo ista quae nascuntur, vel de pluvia, vel de sole, a Domino quidem nostro petere debemus, cum sint necessaria; sed non ista sola, quia ista dantur et bonis et malis. Quid ergo debemus petere, quando levamus manus? Quia quomodo potuit dixit illud Psalmus. Quid est quod dixi, quomodo potuit? Quomodo potuit os humanum auribus humanis. Quia per ora humana ista dicta sunt, et per quasdam similitudines dicta sunt, quomodo capere possent omnes infirmi, omnes parvuli. Quid dixit? quid petivit? In nomine, inquit, tuo levabo manus meas. Quid accepturus? Tanquam adipe et pinguedine repleatur anima mea. Putatis aliquam pinguedinem carnis desiderasse animam istam, fratres mei? Non enim hoc pro magno desideravit, ut pingues arietes, ut pingues porci illi mactaremur; aut veniret ad aliquam popinam, ubi inveniret obsonia pinguia, unde saturaretur. Si hoc crediderimus, digni sumus qui ista audiamus. Ergo aliquid spirituale debemus intelligere. Habet quamdam pinguedinem anima nostra. Est quaedam saturitas pinguis sapientiae. Sapientia enim ista animae quae carent, marcescunt; et omnino ita exiles fiunt, ut in omnibus bonis operibus cito deficiant. Quare cito deficiunt in omnibus bonis operibus? Quia non habent pinguedinem saturitatis suae. Audi Apostolum dicentem de pingui anima, praecipientem ut quisque bene operetur. Quid ait? Hilarem datorem diligit Deus . Pinguis anima unde esset pinguis, nisi a Domino saturaretur? Et tamen quantumlibet hic sit pinguis, quid erit in illo futuro saeculo, quo nos pascet Deus? Interim in hac peregrinatione, quid erimus tunc nec dici potest. Et fortasse ipsam saturitatem optamus hic, quando levamus manus nostras, ubi pinguedine sic saturabimur, ut omnino omnis indigentia nostra intereat, et nihil desideremus: quia totum praesto nobis erit quidquid hic desideramus, quidquid hic pro magno amamus. Iam patres nostri mortui sunt; Deus autem vivit: non hic potuimus semper habere patres; ibi autem semper habebimus vivum unum Patrem, habentes patriam nostram: quaecumque terrena est , semper ibi esse non possumus; et necesse est ut alii nascantur, et ad hoc nascantur filii civium illorum ut excludant inde parentes suos. Ad hoc enim nascitur puer, ut dicat maiori: Quid hic agis? Necesse est ut qui succedunt, et qui nascuntur, excludant eos qui se praecesserunt. Ibi omnes pariter vivemus; non ibi erit successor quia nullus decessor. Qualis illa patria? Sed divitias hic amas? Ipse Deus tibi erit divitiae tuae. Sed amas fontem bonum? Quid praeclarius illa sapientia? quid lucidius? Quidquid hic potest amari, pro omnibus tibi erit qui fecit omnia. Tanquam adipe et pinguedine repleatur anima mea; et labia exsultationis laudabunt nomen tuum. In hac eremo, in nomine tuo levabo manus meas: impleatur anima mea tanquam adipe et pinguedine; et labia exsultationis laudabunt nomen tuum. Modo enim oratio, quamdiu sitis; cum sitis transierit, transit oratio, et succedit laudatio: Et labia exsultationis laudabunt nomen tuum.